- STAMPAE
- STAMPAEGalliae Celticae oppid. praecipuum, ad Ivennam fluv. vulgo Estampes: Baudr. Valesio situm est in Senonibus, ad fluv. Iunnam, qui paulo infra Stampas Loâ fluv. maiore et minore augetur: dein apud vicum Exonam vel Axonam, nomine mutatô, Exona la riviere d'Essone vocatur, atque ad Corboilum in Sequanam decurrit. Olim Salioclita videntur Stampae dictae, nisi illa sit villa Sarclidae Sacle ad fluv. Iunnam, in pago Stampensi. Stampis palatium olim fuit, ubi Robertus Rex Ecclesiam aedificâsse dicitur. In Chronico Mauriniacensi Marchi Vicecomitis Stampensium mentio fit, cuius gener Guido uxoriô iure Vicecomitatum obtinuit. In eodem et Veteres Stampae memorantur, quibus novas accessisse, quae absolute Stampae dictae, probabile est, Notit. Gall. Comitatus olim caput, qui a Duce Bituricensi emptus A. C. 1401. postea a Francisco I. in Ducatus fastigium evectus est, Haillan. Duchesnius recher des villes. Arcis fundamenta prima Robertus Rex iecisse legitur. Concilia hîc habita A. C. 1048. 1092. 1099. 1112. 1130. quô a Ludovico Crasso convocatô, quaesitum, Innocentio ne II. an Anacleto Antipapae adhaerendum sit? Aliud etiam a Ludovico Iuniore rebus Orientis intento, ibidem celebratum est. Vide Morerium Dict. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.